Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Cyzici in prytaneo — id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa aurea mensae unius posuit. Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit.

magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse;

sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.

spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;

gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit;

deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit.

itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo ---Scipio inter peregrinos.

M. Atilio praetori provincia Sardinia obvenerat;

sed cum legione nova, quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est transire. dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium,

21
uti obtineret Sardiniam.