Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit.
qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt.
nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere
una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.
unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt.
praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.
nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt;
milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt.
inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit.
vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos
tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est.
tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant:
egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito opprimantur;
sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt.
L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros:
vino somnoque veri simile esse mersos iacere.