Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit.
sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est.
pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum
plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt.
dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admovit.
intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa;
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpis esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit.