Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire;
inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere.
probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in provinciam iret;
ei citerior Hispania obvenerat. ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulavit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. praetores ambo in eadem verba iurarunt.
M. Titinius et T. Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere.
accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit.
sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est.
pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum