Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta.
triumviri deduxerunt P. Aelius M. Aemilius Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.
C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus.
triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
sociis dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.
Cum is triumphus de Liguribus agebatur, Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum,
sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt.
id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus
ita, uti censuit senatus, comitia habita. consules creati Cn. Cornelius Scipio Hispallus Q. Petilius Spurinus.
praetores inde facti M. Popilius Laenas P. Licinius Crassus M. Cornelius Scipio L. Papirius Maso M. Aburius L. Aquilius Gallus.