Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adeo vilis tibi vita esset nostra, ut praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune.

itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, per meum latus tu petaris:

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet,

per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.

frater, non comisantium in vicem animis iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium.

haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et

66
temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.

hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestun prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum.