Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.
convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri
et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur.
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male
huius rei ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?” ire se conclamarunt praeter eos,
qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.