Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium caesi sunt, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.

consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus celeriter etRoma consul ad hostes et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;

praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum.

Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent.

eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat,

cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae.

stimulabat animum et alter filius dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem.

quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis,

108
nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus.

tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt.

huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat.

is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit,

nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, ut adsolet, praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime

et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.

falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.

ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit.