Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

theatrum et ad Apollinis,

106
aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.

M. Fulvius plura et maioris locavit usus: et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;

basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum;

forum et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis medici.

habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus.

portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.

mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt

et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis causa templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino annis octo ante vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.

viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes,

utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicavit aedem permarinum in Campo.

voverat annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est:

“duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio --- auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesumn Samum Chiumque,

inspectante

107
eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est. ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque --- eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.”

eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.

biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit;

neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium caesi sunt, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.

consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus celeriter etRoma consul ad hostes et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;

praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum.

Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent.

eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.