Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine — nam militare iussi sunt — , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati. eos cum per aliquot dies,

armaturam levem immittendo

104
in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi,

quod petebat, satis sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent: ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias.

haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit.

instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes.

qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris.

eo die novem milia hostium caesa; capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum novem ceciderunt.

ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. convertit inde agmen retro,

unde venerat, ad Alcen, atque urbem oppugnare institit.

oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt: postremo

et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia.

regulus earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quaesivit ab eo, liceretne sibi ac suis vivere.