Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt.
non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt,
Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.”
fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt.
inde Aemilius questus cum alia, bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros.
omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est.
censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, attribueretur, vectigal annuum decretum est.
eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter
Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, deinde agros urere, done ad praevalidam aliam urbem — Certimam appellant Celtiberi — pervenit.
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, separatim ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt.
meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis.
maximus natu ex iis “missi sumus” inquit “a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.”
ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse.
tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas.