Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit.
“non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere.
indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint.
singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus,
non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat.
inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae