Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et cives Romanos dici Corcyrae retineri.

eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi. inter multos alios,

quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo.

P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, praetextatus erat.

de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.

recusantique id facere ob rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, ad populum.

99

cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.

P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus: