Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt,
cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.
quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos;
“duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.”
dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo,
in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit.
caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die tradiintur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura militum fuit:
quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt.
venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt.
Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus.
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est.
montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.