Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse.
disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant.
novus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites.
cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique provincias obtinere, donec consules venissent; imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reverterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est.
novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites,
et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium.
Q. Fulvio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto,
sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum deportaret.