Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit.
transtulit coronas aureas quinque et viginti,
auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere.
responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus orationem non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre.
ad consules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent. nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.
pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus,
et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta.
Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque cum iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.
Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et Calpurnium Pisonem.