Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magna victoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt.

praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta, et pro contione donati, quorum virtus insignis fuerat.

sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones.

ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.

Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit.

Celtiberi, qui profecti erant domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata

89
rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.

in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quae res ad resistendum eos