Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia adversus Romanos nudaret.
ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est,
ad quod invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit,
et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.
intromissi deinde Thyrsis quidam et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.