Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.
e convivio
si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui.
momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear.
quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo.
ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc meum sibi indulgeri aequum censet?”
dicenti haec lacrimae simul et vocem intercluserunt.