Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

superstes — et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit — hereditatem regni, si pater tradet accipiam.

cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur:

non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur probabunt, defendent factum.

hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt.

ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.”

Postquain dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset.

deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est.

“omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.