Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni consulari potestate Veios duxere.

fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Aemilius Mamercus.

ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.

ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.

Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M’. Sergium Fidenatem,

282
P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum.

cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum;