Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.
lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni consulari potestate Veios duxere.
fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Aemilius Mamercus.
ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.
ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.
Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M’. Sergium Fidenatem,
cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum;
Romanis secunda fortuna pugnae Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam conpulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales.
arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto;
taedioque recessum inde foret, ni serves arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trmcidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit.
diruta et arce et urbe Artena reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant.