Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.
comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. quibus indictis extemplo quicumque
maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur.
eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.
hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae populi universi fuit!
anno trecentesimo decimo, quam urbs condita erat, primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Caecilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris praebuit.