Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;

namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis,

cuius eos Icilii quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeis avertissent.

Volscos deinde et Aequos, seu arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos;

caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent.