Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum.
ambo profecti sint ad arcem , an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab
Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;
namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis,
cuius eos Icilii quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeis avertissent.
Volscos deinde et Aequos, seu arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos;
caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent.
iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse.
ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur.