Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi

275
nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent;

Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi honores.

sed nulla erat consularis actio, quam inpediendo id, quod petebant, exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.

ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare enixe tribuni sibi plebique fortunam oblatam memorantes.

tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs.