Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
auctae inde plebis ac militum
quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret.
plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.
creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum.
non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeis quaestoribus creatis,
ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Aelius, P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.
auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos,
si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent et per leges liceret.
pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.