Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

vero secundam tam saevum atque inhumanum dictum “auditis” inquit, “Quirites, sicut servis malum minantem militibus?

tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur, quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant?

incipite deinde mirari, cur pauci iam vestram suscipiant causam. quid ut a vobis sperent? an honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus datis?

ingemuistis modo voce huius audita. quid id refert? iam si suffragium detur, hunc, qui malum vobis minatur, iis, qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis.”

perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus?

itaque cum fremitus aperte esset et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore, cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit insuper increpante,

qui vulneraverat, habere quaestorem, quod imperator esset militibus minatus.

ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo, cum modum irae nullum

271
faceret, ad vociferationem eorum, quos necari sub crate iusserat, concursu facto ipse ad interpellantis poenam vecors de tribunali decurrit.