Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium et duobus iterum M. Papirio et Sp. Nautio Rutilo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.
turbatores vulgi erant Sp. Maecilius et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati.
ei cum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunae —
nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat —
, atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant,
cum Ap. Claudius, nepos eius, qui decemvir legibus scribendis fuerat,
minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae
facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.
pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi,
gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universe ordini, tum primoribus se patrum concilient.
adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem negotium datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad intercessionem perlicerent. misso senatu prensantur ab principibus tribuni.
suadendo, monendo pollicendoque gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore sex ad intercessionem comparavere.
posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione, quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent,
eae orationes a primoribus patrum habitae sunt, ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio. in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere.