Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.

ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu,

Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet

259
gratulantium salvos victoresque redisse equites et ex maestis paulo ante domibus,

quae conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi,

qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae.