Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, impetu inlati ab

258
suis excludantur.

quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem, qua transierant, posse ibi maxime confertis hostibus, qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae,

cum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.

diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.

consul quoque nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit. nox incertos diremit;