Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Sex. Iulius Iulus. spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt obiurgantium multitudinem, quod admiratione
et non modo ad spem consulatus in partem revocandi aspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset. desineret ergo mirari,
cur nemo de commodis plebis ageret; eo inpendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines, si magna conatis magna praemia proponantur;
ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat patres, adversus quos tetenderit, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.
magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium contempturum, ubi contemni desissent. experiundam rem denique in uno aut altero esse, sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem existere ortum ex plebe. summa vi expugnatum esse,