Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet.
non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam inpressionem factam; et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
tum abici passim arma ac dedi hostes coepti; castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venumdati sunt. praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. dictaturae tristem memoriam faciunt,
qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt.
nec libet credere et licet in variis opinionibus; et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum, qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.