Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.
haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit
profectusque ab urbe diviso cum
sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderunt, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.
ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant.
nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus proeliis est facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae, temptato paulatim eventu certaminum, suos praecipere.
itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt. clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit.