Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. ibi prolatae in annum res,

decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis fortunam.

Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;

ibi

244
secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit.

multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.

alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.

placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae ingenti certamine patres ac plebem accendit.

vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.

tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.

T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus.

lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Aequi,

seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.

eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.

ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male

245
pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.

illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus “vos” inquit, “tribuni plebis,

quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.”