Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.
eo anno vis morbi levata,
neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. ibi prolatae in annum res,
decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint, inminere Veis fortunam.
Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis;
ibi
multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.