Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Verginius, dum collegam consuleret, moratus permittente eo nocte dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium Helvam dicit.
dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet. quibuscumque vires subpetebant ad arma ferenda, praesto fuere.
signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine infesto subiit nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones; conpulit inde in urbem Fidenas
sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita, neque obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa dictator in locis propter propinquitatem notis ab adversa parte urbis maxime neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.