Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris anni,

quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.

ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit.

cum potestas maior vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra nec ante in campos degressi sunt, quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.

demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita et dictator Romanus procul inde ad confluenti.

237
consedit in utriusque ripis amnis, qua assequi munimento poterat, vallo interposito. postero die in aciem eduxit.

inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam; Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.

Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.