Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse.

legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in rostris positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitumis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.

itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas, a bello, credo, quod deinde gessit, appellatus.

hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris anni,

quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.

ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit.