Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id senatui non placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.

triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.

56
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.

bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.

deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius L. Quinctius Crispinus.

et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.

eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.

ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.