Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
“liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit.
horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.”
exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic vitae exitus fuit Hannibalis.
Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio L. Valerium principem senatus ipsum lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset,
quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.