Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset;

seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt.

semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.

ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur.

sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo

52
inde elabi posset.

Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque exitus erat,