Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum respondisset accepisse se, nihil prius potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.
erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.
interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
has notas irritati eius collegit senatus: ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius
nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio esse.
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse,
honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.
haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, etiam in perniciem adulescenti verterunt. Lacedaemonii deinde introducti sunt.