Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent,
tempestas magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:
eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. consules in provincias proficiscerentur,
legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.