Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones.

extremo prioris anni auguris creandi habita erant. augur in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.

huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus

47
pontifex est cooptatus;

pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent,

tempestas magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:

eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.

hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. consules in provincias proficiscerentur,