Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae,

Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.

consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.

in insequentem annum crearunt consules M. Claudium Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque rettulerunt.

praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius.

consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est.

Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset: