Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et pertinaciam petentis crescere et populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum movisset, ad populum cum Flacco agendum.
advocata cum egisset consul, ne quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere:
ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.
ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, senatus a consule est decretumque:
quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis esse;
P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.
his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta.
censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii,