Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.

cum ea quattuor milia in legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum,

qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.

Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione — petebant;

certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse,

quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.