Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?
interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?
at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus:
re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor:
sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint.