Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, refert.
at enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.
quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam
non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant et cum sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis.
quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse;
nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc,